TUTELA

TUTELA
I.
TUTELA
Dei vel deae signum, prorae navis impositum, unde navi nomen. Solebant namque Veteres Tutelae nomine naves appellare, ut observa vit in ad Petronium Animadv. Iohannes a Wouweren, ex Servio ad l. 10. Aen. Solent naves nomina accipere, a Tutelarumpictura; et Lutatio ad Statium, l. 8. Theb. Tutelam navis nuelligimus cum gubernatore navigare; habent enim pictos Praesules, quorum nominibus nuncupantur et naves. Inde navi, quâ Paulus Apostolus vehebatur, παράσημον erant Dioscuri, Actorum c. 28. v. 11. quâ Paris Helenam rapuerat, pictus Cupido, Lycophr.
Νήσῳ δ᾿ ενὶ δράκοντος εκχέας πόθον:
illi apud Lucianum πλοίῳ, Isis. Sic Virg. l. 5. Aen. Pristin, Chimaeram, Scyllam et Centaurum nuncupat naves, ab eadem picturâ, in cuius loci interpretatione tam Veteres quam Recentiores, ineptitunt: Et l. 10. Aen. v. 171. Massici
Auratô fulgebat Apolline puppis.
Ubi quod puppim habet, annotat Ioh. Seldenus de Diis Syris, ut parasemon prorae tantum impositum pro insigni navis; sic Tutelam sive Deum Averruncum, puppi impositum duntaxat, sub Pataicωu, id est, caelaturarum nomine, comprehendi. Interdum enim diversa Tutela et παράσημον, interdum eadem. Vide supra ubi de Parasemis, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 571. et 572. Hoc unum addo, de more navium Tutelas coronandi, ex Val. Flacco Argonaut. l. 1. v. 300.
Mox ubi victa gravi ceciderunt lumina somnô,
Visa coronatae fulgens tutela carinae
Vocibus his instare Duci. ---
Sed et Tutelae simulacrum in Insulis domibusque, apud Romanns, memoratur Hieronymo in Esaiam, c. 57. Tomo IV. Roma Orbis domina in singulis insulis, domibusque Tutelae simulacrum cereis venerans ac lucernis, quam ad tuitionem aedium istô appellat nomine. Vide infrâ Tutelares.
II.
TUTELA
aliis Tutella Tulle, urbs provinciae Lemovicensis, nobile habuit monasterium, ad Onrretiam fluvium Coureze, qui infra Brivam in Isaram cadit: ex quo dein facta est a Iohanne XXIII. qui A. C. 1316. Avenione coepit sedere, Episcopalis sub Archiepiscopo Bituricensi. Vide Petrarcham, l. 2. Rerum memor. Sedet ad Curretiam fluv. et Solanam torrentem, olim nobilis, ut dictum, monastetiô S. Benddicti 3. leuc. a Briva Curretia in Ortum, 10. a Lemovico in Meridiem. Caput inferioris provinc. Lemovicensis.
III.
TUTELA
apud Romanos; ius erat ac potestas in capite libero, adtuendum eum, qui per aetatem seipse defendere non poslet, iure civili data ac permisla, de qualate Iustinianus et Sigonius. Dabautur autem mulieribus et puillis Tutores non habentibus, a Praetore et maiore parre Tribunorum Pleb. ex Lege Arilia, latâ paulo ante Sp. Posthumi Albini et Q. Mareii Philippi Consulatum, qui incidit in annum Urb. Cond. 565. unde Tutores Atiliani dicti: quam postea abrogatam a Claudio Imperatore innuit Sueronius, c. 23. dicens sanxisse eum, ut Consules pupillis utriusque sexus Tutores darent; quod vicissim ab Antonino Philosopho sublarum referr Capitolinus, c. 10. ab eoque Praetorem Tutelarem constitutum. Coererum, cum Atilia Lex tautum Romae locum haberet, lata est postea Iulia Titia,
ut etiam Provinciarum Praesides mulieribus pupillisve, Tutores non habentibus, datent, Ulpian. Cap. Inst. 11. Laetoriâ exin futiosis et prodigis Curatores dati sunt, quique eos cirumscripsislent, iudiciô publicô tenebantur. Cicer. Offic. l. 3. c. 15. Tandem a Claudio Imperatore sancitum est, ut ne agnati mulierum Tutelum legitimam recipere cogerentur, Ulpian. tit. 2. Instit. Vide Ioh. Risin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 17. Apud Athenlenses maximam quoque habuit So lon orphanorum pupillorumque curam: adeoque, cum nota sint illa apud Satyricum vota,
Pupillumve utinam, quem proximus haeres
Impello, expungam;
Pupillorum vitae consulere voluit hâc Lege: Μὴ ἐπιτροπεύειν, εἰς ὃν ἡ οὐσία ἔρχεται, τῶ ὀρφανῶν τελευτηϚάντων; quâ nolebat aut consanguineos aur agriatos Tutores agere, quia mortuis pupillis ame 20. aetat. annum hereditatem adibant et sibi vindicabant κατα γένος. Non tamen exclusit omnes omnino Genciles: tis enim, qui remotâ cum pupillis cognatione coniungebantur, ut nulla spes esset, heredes κατα γένος fore, ἐπιτροπεύειν non erat interdictum. Erant autem Tutores hi vel Testamentô, vel ab Archonte dati; cuius curae orphani committebantur, ex Lege Solonis: Ο῾ Α῎ρχων ἐπιμελείςθω τῶ ὀρφανῶν καὶ τῶ ἐπικλήρων καὶ τῶ οίκων τῶ ἐξηρημουυνίων καὶ τῶ γυναικῶν, ὅσαι υνόουσιν εν τοῖς οἴκοις τῶ ἀνδρῶν τῶ τεθνηκότων φάοκουϚαι κυεῖν, τούτων ἐπιμελείςθω, καὶ μὴ ἐάτω ὑβρίζειν ἢ ποιεῖν τι παράνομον κύριος δ᾿ ἐπιβαλεῖν κατα τὸ τέλος. Ε᾿ὰν δὲ μέιζονος ζημίας δοκεῖ ἄξιος εἶναι προσκαλεϚάμενος πρόπεμπτα καὶ τίμημα ἐπιγραψάμενος ὅ, τι ἂν δοκῇ αὐτῷ εἰσαγαγέτω εἰς την` ἡλιαίαν. Ε᾿ὰν δ᾿ ἁλῷ τιμάτω ἡ ἡλιαία περὶ τȏυ ἁλόντος ὅ, τι χρὴ αὐτὸν παθεῖν ἢ ἀποιτίσαι, Archon orphanorum, dotalium feminarum, familiarum, quae intercidunt et praegnantium mulierum, quae post mariitorum obitum in eorum domibus permanent, curam habeto neque contumeliam aut aliquid iniustum iis fieri sinito: Multam, quantam potest Magistratus potestate, irrogare eis ius esto. Si maiore poenâ dignus videtur, qui adversus hanc Legem fecerit, Archon in ius vocato in quintum diem et poena pro arbitrio irrogator, Heliastis iudicium permittito. Si convictus fuerit, Heliastae de eo, quod luere in corpore vel in aere debet, iudicium reddunto: qpud Demar, contra. Macart. Inter coeteras autem Tutoris curas, fuit locatio aedium pupilli, ut lex haec iubet: Τὸν Ε᾿πίτροπον τὸν οἶκον μιςθοῦν. Itaque Tutores Archonti indicabant, locandas esse pupillorum aedes; eius proin auctoritate, ac e Iudicum, qui adsidebant, consilio, per praeconem locabantur: Ii vero, qui eas conducebant, aliquid pignori opponebant ob obventionem. Atque haec locatio fiebat, novô ineunte Annô, mense Hecatombaeone, tunc enim migtabant ex aedibus in alias. Unde Comicus Ε᾿κκλησιαξούσαις,
Τί τὰ οκευάρια ταυτὶ βούλεται;
Πότερον μετοικιξόμενος ἐξενήνοχας
Αὐτά;
Qui haec non fecillet, scribebatur illi δίκη μιςθώσεως οἴκου, cuius l. 8. meminit Pollux, idque fieri a quolibet Atheniensi poterat: Scribebatur quoque, si tanti non locaretur, quanti locari debebat, Suid. et Auctor Etymol. Exibant vero Tutelâ Athenieses annô aetatis vicesimô, cum Lexiarchico essent inscripti: tunc enim sui iutris erant, et ad sua mittebantur negotia. Atque abhinc licebat postulare Tutores, qui fuerant, male administratae tutelae: Unde seitum Veterum iuris Attici Consultorum, ἐγγραφέντες εἰς ἄνδρας ἔλαχον δικην ἐπιτροπῆς. Neque vero pupillis tantum qui fuerant, sed etram cuivis civi Arheniensi, licebar dicam scribere Tutoribus. Pollux, l. 8. idque apud Archontem, et quidem intra quinquennium a Tutela finita; quô exactô postulari amplius non poterant, ex Lege: Ε᾿ὰν πέντε ἔτη παρέλθῃ, καὶ μὴ δικάσωνται, μηκέκτ᾿ εἶναι τοῖς ὀρφανοῖς δίκην περὶ τῶ εν τῆς ἐπιτροπῆς ἐγκλημάτων. Vide Platonem de LL. l. 11. et plura hanc in rem, apud Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas l. 6. tit. 7. Non tamen omitrenda hîc Lex Solonis, quâ non licebat Tutori in uxorem ducere matrem pupillorum suorum: Τὸν ἐπίτροπον τῇ τῶ ὀρφανῶν μητρὶ μὴ συνοικεῖ, cuius Diog. Laertius memivit in Solone. Ita namque pupillorum bonis consulere voluit, ne qua fraus illis ob inatris nuptias fieret. Sed videtur aut antiquata fuisle haec lex, aut conceslum fuisle Tutoribus, qui Testamentô dabantur, pupillorum suorum matres ducere, siquidem moriens Pater supremis Testamenti sui tabellis id cavislet: Cuius rei exemplum exhibet Demosthenes, ubi de Parentibus suis agit, Orat. 1. contra Archob. Apud Romanos Tutor factam pupillam suam, ut scribit Modestinus, nec Ipse uxorem ducere, nec filio suo in matrimonium adiungere potuit. Ratio, ne pupillae in re familiari circumscriberentur, ab his, qui rationes eis gestae tutelae reddere compellebantur, l. 64. D. de ritu Nupt. tres tamen erant exceptiones, quas vide apud eundem Petitum, l. 6. Tit. 1. In rEgnis, quae non sunt patrimonialia, dum Rex aetate aut morbô fungi potestate suâ impeditur, Tutela eorum est, quibus Lex publica, aut, eâ deficiente, consensus Populi eam mandat, vide Marianam in Alfonso V. Legions R. In rEgnis patrimonialibus eorum, quos Pater aut Propinqui elegerint. Sic videmus in Epirotarum Regno, quod consensu Populi ortum fuerat, Aribae Regni pupillo, publice Tutores constitutos, et a Proceribus Macedonum Alexandri M. psothumo, apud Iustin. l. 13. In Asia vero minore bello partâ, Rex Eumenes Artalo filio fratrem suum Tutorem dedit. Similiter filio Hieronymo pater Hiero in Sicilia regnaus, quos voluit, Testamentô, Tutores assignavit. Vide Hugon. Grorium de Iure Pacis ac Belli, l. 1. c. 3. §. 15. uti de Tutoribus, qui tutelae praetextu pupillorum regna invaserunt, exempla complura, Notis in Curtium l. 9. c. 2. de moribus in Imperio Romano Germanico receptis, Limnaeum de Iure publico, Alios.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • tutelă — TUTÉLĂ, tutele, s.f. 1. Acţiunea de a tutela; instituţie legală având drept scop ocrotirea şi administrarea intereselor unui minor sau ale unui alienat sau debil mintal; tutelaj, epitropie. 2. Administrare, control etc. exercitate asupra unei… …   Dicționar Român

  • tutela — TUTELÁ, tutelez, vb. I. tranz. A avea ceva sau pe cineva în grijă; a proteja, a ocroti; a patrona. – Din tutelă. Trimis de ana zecheru, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  TUTELÁ vb. v. patrona. Trimis de siveco, 13.09.2007. Sursa: Sinonime  tutelá vb …   Dicționar Român

  • tutela — (Del lat. tutēla). 1. f. Autoridad que, en defecto de la paterna o materna, se confiere para cuidar de la persona y los bienes de aquel que, por minoría de edad o por otra causa, no tiene completa capacidad civil. 2. Cargo de tutor. 3. Dirección …   Diccionario de la lengua española

  • tutela — /tu tɛla/ s.f. [dal lat. tutela, der. di tutus, part. pass. di tuēri difendere, proteggere ]. 1. (giur.) [attività, ufficio di tutore] ▶◀ (non com.) tutorato. 2. (estens.) [il difendere un diritto o un bene materiale o morale: agire a t. dei… …   Enciclopedia Italiana

  • tutela — tùtela (tutèla) ž DEFINICIJA arh. starateljstvo nad maloljetnim osobama ili duševnim bolesnicima ETIMOLOGIJA vidi tutor …   Hrvatski jezični portal

  • Tutēla — (lat.), Schutz, Vormundschaft, s.d.; daher Tutelar, vormundschaftlich. T. navis (röm. Ant,), die am Hintertheile des Schiffes aufgestellte Abbildung einer Gottheit, welcher das Schiff zum Schutz geweiht war. Hier wurden auch die Opfer verrichtet …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Tutēla — Tutēla, bei den Römern Schutzgöttin eines Ortes, einer Person oder eines Schiffes, auch als Schnitzbild am Hinterteil eines Schiffes angebracht. Die Vorstellung der T. ist eng verwandt mit der des genius loci (s. Genius) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Tutela — Tutela, lat., s. Vormundschaft …   Herders Conversations-Lexikon

  • tutela — index charge (custody), protection Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • tutela — |é| s. f. 1. Encargo público de tutor. 2. Estado do tutelado para com o tutor. 3.  [Figurado] Proteção, amparo …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Tutela — (Del lat. tutela.) ► sustantivo femenino 1 DERECHO Autoridad que, en ausencia de la paterna o materna, se concede a una persona para cuidar de otra y de los bienes de quien, por cualquier circunstancia, no tiene completa capacidad civil: ■ los… …   Enciclopedia Universal

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”